Access the full text.
Sign up today, get DeepDyve free for 14 days.
References for this paper are not available at this time. We will be adding them shortly, thank you for your patience.
AD SENECAE EPISTULAS ANIMADVERSIONES SCRIPSIT H. WAGENVOORT 27, 5 Sapientia-ita Seneca-nihilo constat; ab altera parte ne omnibus quidem divitiis emi potest. Id quod demonstratur exemplo Calvisii Sabini, viri ditissimi aeque ac parum eruditi. 'Huic memoria tam mala erat, ut illi nomen modo Ulixis excideret, modo Achillis, modo Priami, quos tam bene noverat quam paedagogos nostros novimus'. Ita codices. Gronovius autem noverat illud tollendum censuit, Calvisium non eum fuisse ratus, qui heroas Homericos perbene nosset. Multis viris doctis acu rem tetigisse visus est, velut Schweighaeusero, Madvigio, Hensio. Alii vero repugnarunt: Beltrami e.g. traditam lectionem in textum recepit; Alexander 1) earn defendit monens facile fieri posse ut eorum quos optime norimus tamen nomina proferre nequeamus, nec dubitans quin etiam secundum Senecam Calvisius ille Ulixen Achillem Priamum pernotos habuerit. Qua in re sequi eum non possum equidem. Etenim non in eo res vertitur, quod erat homo pessimae memoriae-quo malo nonnumquam viri vel eruditissimi laborant--sed quod erat 'beatus indecenter' (§ 5), quod 'nihilominus eruditus volebat videri' (ibidem), quod erat Istultus dives', qui 'putaret se scire, quod quisquam in domo sua sciret' (§ 6). Sumendum erit, si quid video, non nisi primis labris gustasse Calvisium carmina Homerica; quam ob rem neque poterit servari traditum
Mnemosyne – Brill
Published: Jan 1, 1953
Read and print from thousands of top scholarly journals.
Already have an account? Log in
Bookmark this article. You can see your Bookmarks on your DeepDyve Library.
To save an article, log in first, or sign up for a DeepDyve account if you don’t already have one.
Copy and paste the desired citation format or use the link below to download a file formatted for EndNote
Access the full text.
Sign up today, get DeepDyve free for 14 days.
All DeepDyve websites use cookies to improve your online experience. They were placed on your computer when you launched this website. You can change your cookie settings through your browser.