Get 20M+ Full-Text Papers For Less Than $1.50/day. Start a 14-Day Trial for You or Your Team.

Learn More →

De Codice Sophocleo Lugdunensi

De Codice Sophocleo Lugdunensi DE CODICE SOPHOCLEO LUGDUNENSI. SCRIPSIT H. J. SCHELTEMA De codice rescripto Lugd. Bat. Gr. 60 A, tragoedias Sophoclis magna ex parte continente, fusius iam tractavit v.d. Vurtheim 1), qui tamen perpauca tantum scripturae inferioris vestigia se legisse confessus e.st, cetera parte pumice oblitterata. Nuper et ipse hunc codicem excutere conatus sum, expeditus auxiliis, quae recens naturae doctrina praebet; itaque mihi contigit, ut auxilio ra.diorum qui in scala luminis ultra violaceum colorem existere dicuntur, multa investigare po.ssem quae adhuc latebant. Totius codicis descriptionem Lugduni Batavorum in bibliotheca universitatis depo- sui, e qua qui vult discat, quae partes tragoediarum Sophoclis in eo inveniantur et quibus in foliis. Mihi est consilium hic publici iuris f.acere ea tantum, quae suspicor hominibus philologis praecipue cordi fore. Te.xtum, quem exhibet codex no.ster (P) medium locum tenere inter eum, quem Cod. Par. 2712 (A) et quem Cod. Laurentianus (L) praebet, Vurtheim magno cum acumine iam .demo.nstravit: "Die Klassen L and A trennten sich, und wir mussen daneben mindestens noch eine Klasse annehmen, die durch den Palimpsest reprasentiert wird." Re vera codex noster Laurentiani praecipue cognatus est, ita, ut qua.s correctiones ipse Laurentiani scriba inseruit, ut quae ante ipse scripserat emendaverit, eadem in P inveniri possint http://www.deepdyve.com/assets/images/DeepDyve-Logo-lg.png Mnemosyne Brill

De Codice Sophocleo Lugdunensi

Mnemosyne , Volume 2 (1): 132 – Jan 1, 1949

Loading next page...
 
/lp/brill/de-codice-sophocleo-lugdunensi-8HePV91RAd

References

References for this paper are not available at this time. We will be adding them shortly, thank you for your patience.

Publisher
Brill
Copyright
© 1949 Koninklijke Brill NV, Leiden, The Netherlands
ISSN
0026-7074
eISSN
1568-525X
DOI
10.1163/156852549X00140
Publisher site
See Article on Publisher Site

Abstract

DE CODICE SOPHOCLEO LUGDUNENSI. SCRIPSIT H. J. SCHELTEMA De codice rescripto Lugd. Bat. Gr. 60 A, tragoedias Sophoclis magna ex parte continente, fusius iam tractavit v.d. Vurtheim 1), qui tamen perpauca tantum scripturae inferioris vestigia se legisse confessus e.st, cetera parte pumice oblitterata. Nuper et ipse hunc codicem excutere conatus sum, expeditus auxiliis, quae recens naturae doctrina praebet; itaque mihi contigit, ut auxilio ra.diorum qui in scala luminis ultra violaceum colorem existere dicuntur, multa investigare po.ssem quae adhuc latebant. Totius codicis descriptionem Lugduni Batavorum in bibliotheca universitatis depo- sui, e qua qui vult discat, quae partes tragoediarum Sophoclis in eo inveniantur et quibus in foliis. Mihi est consilium hic publici iuris f.acere ea tantum, quae suspicor hominibus philologis praecipue cordi fore. Te.xtum, quem exhibet codex no.ster (P) medium locum tenere inter eum, quem Cod. Par. 2712 (A) et quem Cod. Laurentianus (L) praebet, Vurtheim magno cum acumine iam .demo.nstravit: "Die Klassen L and A trennten sich, und wir mussen daneben mindestens noch eine Klasse annehmen, die durch den Palimpsest reprasentiert wird." Re vera codex noster Laurentiani praecipue cognatus est, ita, ut qua.s correctiones ipse Laurentiani scriba inseruit, ut quae ante ipse scripserat emendaverit, eadem in P inveniri possint

Journal

MnemosyneBrill

Published: Jan 1, 1949

There are no references for this article.